Lamentations
Thomas Tallis
Incipit lamentatio Jeremiae prophetae:
ALEPH.
Quomode sedet sola civitas plena polulo:
facta est quasi vidua
domina gentium,
princeps provinciarum
facta est sub tributo.
BETH.
Plorans ploravit in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius:
non est qui conseletur eam, ex omnibus caris eius:
omnes amici eius spreverunt eam, et facti sunt ei imici.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
De lamentatione Jeremiae prophetae:
GHIMEL.
Migravit Iuda propter afflictionem ac multitudinem servitutis,
havitabit inter gentes, nec invenit requiem.
DALETH.
Omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
[Viae Sion] lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem.
Omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes,
virgines eius squalidae, et ipsa oppressa amaritudine.
HETH.
Facti sunt hostes eius in capite, inimici illius locupletati sunt;
quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius:
parvuli eius ducti sunt captivitatem ante faciem tribulantis.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Notes
Thomas Tallis (?1505-1585)
Other songs by this Composer:
- Thomas Tallis
- Videte miraculum Thomas Tallis
- Sermone blando angelus Thomas Tallis
- Salvator mundi Thomas Tallis
- O sacrum convivium Thomas Tallis
- O nata lux Thomas Tallis
- O Lord, give thy Holy Spirit Thomas Tallis
- If ye love me Thomas Tallis
- Hear the voice and prayer Thomas Tallis
- Audivi vocem de caelo Thomas Tallis